Die Transkription des ältesten lateinischen Druckes, Venedig 1499: Procli Diadochi a Thoma Linacro Britanno interprete

Download Chapter

[S. 371r (Link zum Facsimile:283)] Procli Diadochi a Thoma Linacro Britanno interprete

De axi et polis

Axis mundi vocatur demetiens ipsius, circa quam voluitur. Axis extrema poli mundi seu vertices sunt nominati. Horum alter septentrionalis, alter austrinus dicitur. Septentrionalis qui semper in nostra habitatione apparet. Austrinus contra, qui semper, ut ad nostrum horizonta, conditur. Sunt tamen in terra loca quaedam, in quibus polus, qui semper nobis conspicuus est, iis qui ibi degunt haud quaquam cernitur. Qui vero nobis perpetuo occultus est, iisdem conspicuus evadit. Rursus quoque locum quempiam in terris invenias, ubi ambo poli aequabilem in horizonte situm habent.

De circulis Sphaerae

Circulorum Sphaerae, alii paralleli sive aequidistantes sunt, alii obliqui. Alii per polos ducti. Aequidistantes sunt, quibus iidem cum mundo poli sunt. Sunt autem ii numero quinque, Septentrionalis, Solsticialis, Aequator, Brumalis, Antarcticus.

Septentrionalis igitur circulus is est, qui omnium quos perpetuo cernimus, plane maximus est, quique horizonta solo puncto contingit, totus supra terram interceptus. In hoc quaecumque clauduntur astra, nec ortum nec occasum norunt. Sed circa polum verti tota nocte cernuntur. Porro is circulus in nostro tractu a priore maioris ursae pede describitur.

Solsticialis autem circulus is est, qui omnium, qui a sole describuntur maxime septentrionalis habetur. In quem cum se sol receperit, aestivam reciprocationem peragit. Longissimusque totius anni dies, brevissimaque nox exit. Post hanc autem reciprocationem nequaquam ultra septentriones versus solem progredi, quin potius ad diversa mundi regredi cernas. Unde et tropico graece nomen.

Aequator circulus is est, qui maximus aequidistantium circulorum statuitur. Ita nimirum ab horizonte dissectus, ut alter eius semicirculus supra terram, alter sub terra condatur. In hoc sol duplex aequinoctium vernum autumnaleque facit.

Brumalis circulus is est, qui omnium circulorum, qui a sole mundi circumactu describuntur, maxime ad austrum pertinet. In quo sol brumalem reciprocationem facit. Maximaque totius anni nox, minimusque dies efficitur. Post hanc metam nequaquam ultra progreditur sol, sed ad alteras mundi partes revertitur. Unde tropicus hic quoque quasi versilis appellatur.

Antarcticus vero circulus aequalis et aequidistans septentrionali circulo est, et horizonta uno puncto contingens, totus praeterea sub terris mersus, in quo sita astra semper nobis occulta manent.

Maximus autem ex quinque memoratis circulis est aequator, deinde tropici. Minimi [S. 371v (Link zum Facsimile:284)] vero (quod ad nostram habitationem dixerim) arctici. Porro hos circulos citra omnem latitudinem intelligi convenit ratione cognobiles ex astrorum situ, et eodem dioptre obtutu, et nostro intellectu deliniatos. Sensu enim unus lacteus discerni in coelo potest, reliqui omnes ratione.

Cur quinque dumtaxat aequidistantes in Sphaera

Quinque vero dumtaxat aequidistantes circuli describi in sphaera solent quod tamen non eo valet, quasi ii soli in mundo aequidistantes sint, quippe, cum sol quotidie aequidistantem aequatori circulum (quod sensu animadverti licet) mundi rotatu peragat. Quo sit, ut bis centum nonaginta duos aequidistantes circulos intra tropicos describat. Totidem enim dies intra reciprocationes numerantur. Quin et ipsae stellae universae in aequidistantibus circulis quotidie feruntur. Non tamen hi omnes in sphaeram adhibentur. Quod tametsi multis aliis rebus in astrologia conducant (siquidem fieri nequit, ut vel astra, probe in sphaera locentur sine omnibus aequidistantibus circulis, vel examussim dierum noctiumque magnitudines sine iisdem inveniantur). Tamen quod ad prima astrologiae rudimenta non adeo utiles existimati sunt, parum visum est eos in sphaeram adscribi.

Quinque vero aequidistantes circuli ob certa compendia, quae astrologiae tyronibus afferunt, optimo iure in sphaeram sunt adhibiti. Septentrionalis enim astra, quae nobis perpetuo cernuntur, definit. Solstitialis tropicus solis reciprocationem continet finisque est eiusdem ad boream transitus. Aequator circulus aequinoctia complectitur, brumalis tropicus solis ad austrum progressi meta est et brumalem eius reciprocationem in se habet. Antarcticus circulus astra quae nostrum conspectum fugiunt determinat. Itaque cum iis, qui primis astrologiae rudimentis imbuendi sunt, certa emolumenta suggerant, merito in sphaeram coniectos, quis dubitet?

De occultatione et emersu aequidistantium

Verum ex memoratis quinque aequidistantibus circulis, arcticus sane supra terram totus existit. Solsticialis autem tropicus bipartito ab horizonte scinditur. Maiore eius parte supra terram conspicua, minore supter occulta.

Neque tamen in omni tractu urbe ve similiter circulus hic ab horizonte secatur. Sed pro climatum varietate variam sectionum exuperantiam sortitur, iis quoque, qui propius septentriones agunt, in aequabilius ab horizonte scinditur. Nec finis, donec eo loci ventum sit, ubi totus supra terram emineat.

Qui vero ad austrum magis vergunt, iis profecto per aequabiliores partes ab horizonte dividitur. Donec ad plagam quandam ventum sit, nobis certe australem, in qua tropicus ab horizonte per aequas partis secatur. At in nostra habitatione ita solstitialis ab horizonte scinditur, ut universo circulo per octo partis dissecto quinque supra terram appareant, tres sub terra lateant. Sane ad hoc clima direxisse stilum Aratus videtur, cum [S. 372r (Link zum Facsimile:285)] phaenomena conscriberet. In quibus cum de solstitiali tropico disserit, ita ait.

Τοῦ μὲν ὅσοντε μάλιστα δι’ ὀκτὼ μετρηθέντος
Πέντε μὲν ἐν διαστρέφονται καθ’ ὑπέρτερα γαίης.
Τὰ τρία δ’ ἐν περάτη θέρεος δέοι ἐν τροπαί ἐισί.

Quos versus nos ita vertimus.

Huius in octonis dissecti partibus alta
Terrarum invisunt quinque tres ima frequentant.
Alterni et phoebi reditus celebrantur eodem.

Quamque ne dissimulandum censuerim eosdem antea a Germanico Caesare in Arato suo latinos in hunc modum factos.

Hunc octo in partis si quis diviserit orbem,
Quinque super terras semper fulgere notabit.
At tres sub terris, brevibusque latere sub umbris.
Hoc Cancrum tetigit cum Titan orbe, timete
Aestatem rapidam et solventes corpora morbos.

Quos eo libentius Arcture decus commemoravi, ut intelligas maximos principes, quorum gloriam te non solum aequaturum, sed etiam superaturum auguror, huiusce modi studiis fuisse delectatos. Ex hac divisione sequitur maximum diem horarum aequinoctialium quindecim esse, noctem vero novem. In Rhodio autem horizonte ita tropicus ab horizonte dirimitur, ut cum circulus universus in octo et quadraginta partis secetur, undetriginta sectiones supra horizontem appareant, undeviginti sub terra lateant. Ex qua divisione sit, ut apud Rhodios longissimus dies horas aequinoctiales quatuordecim habeat, nox novem. Additis hinc inde semissibus unius horae singulis.

Aequator vero circulus per universum terrarum orbem ita ab horizonte dividitur, ut semicirculus eius supra terram extet, semicirculus sub terra linquatur. Quo sit, ut in hoc circulo aequinoctia fiant.

Brumalis autem tropicus ea ratione ab horizonte intersectus est, ut minor e sectionibus supra terram habeatur, maior sub terra. Inaequabilitas vero sectionum eandem in omnibus climatibus varietatem habet, quam etiam in solstitiali tropico diximus. Semper enim respondentes ex adverso tropicorum sectiones aequales inter se sunt. Eoque sit, ut maximus dies maximae nocti aequalis evadat. Antarcticus autem circulus totus sub horizonte latet.

De magnitudine aequidistantium

Sed ex quinque iam memoratis circulis, quorundam maginitudines per universum terrarum orbem eadem sibi constant. Nonnullorum pro climatibus mutantur. Aliisque maiores, aliis minores circuli evadunt. Tropici enim et aequator pares per totum orbem magnitudi-[S. 372v (Link zum Facsimile:286)] nes servant. Arctici magnitudine evariant, cum alibi maiores, alibi minores cernantur. Quippe iis, qui septentriones versus degunt, maiores septentrionales fiunt.

Cum polo magis in altum sublato arcticum circulum, qui horizonta contingit, necesse sit assidue maiorem fieri. His vero, qui magis etiam ad septentriones vergunt, interdum solstitialis tropicus in arcticum plane abit. Fitque, ut duo circuli septentrionalis tropicusque coeant pro unoque habeantur. Adeo cum magis etiam ad septentriones acceditur, maiores solstitiali tropico septentrionales redduntur. Nec finis, donec eo ventum sit, ubi quidam polus supra verticem conspicitur, septentrionalis in horizontis locum caedit eique in mundi rotatu coniungitur aequatoris plane magnitudine. Fitque, ut tres circuli septentrionalis aequator et horizon eundum situm positumque optineant.

Rursus autem iis, qui ad austrum habitant, poli humiliores fiunt, septentrionales vero circuli minores. Finis autem decrementi est locus ad austrum nobis situs sub aequatore, in quo poli sub horizonte habentur. Septentrionales autem circuli prorsus evanuere. Ita ex quinque aequidistantibus tres denique superant, nempe cum aequatore tropici duo.

De numero aequidistantium

Neque enim ob ea quae dicta sunt quinque perpetuos aequidistantes existimandum, sed pro nostra habitatione numerum eorum existere. Quippe quibusdam in horizontibus tris dumtaxat aequidistantes invenias. Sunt sane et supra terram habitationes, quarum prima est, in qua solstitialis circulus horizonta contigit et pro arctico plane habetur. Secunda, quam sub polo appellant, tertia, de qua paulo ante retulimus, quam sub aequatore nominant.

De ordine aequidistantium

Quo circa nec ordo quinque aequidistantium circulorum idem apud omnes est, sed in nostro tractu primum sane septentrionalem dixeris, secundum solstitialem, tertium aequatorem, quartum brumalem, quintum antarcticum. At iis, qui propius, quam nos septentriones incolunt, primus interdum solstitialis tropicus numeratur, secundus septentrionalis, tertius aequator, quartus antarcticus, quintus brumalis circulus. Cum namque septentrionalis solstitiali capacior evadit, necesse est memoratum ordinem servari.

De potestate aequidistantium

Iam vero nec potestates eorundem aequidistantium eaedem. Nam qui nobis solstitialis circulus habetur, antipodibus certe brumalis efficitur, contra qui illis solstitialis est, nobis brumalis redditur. Sed qui sub aequatore degunt, iis universi tres circuli viribus plane solstitiales sunt, utpote sub ipsam solis orbitam incolentibus. Quamquam si ad se invicem conferantur, qui nobis pro aequatore statuitur, solstitialis vicem optinet. Ambo vero tropici pro brumalibus censentur namque is demum natura [S. 373r (Link zum Facsimile:287)] solstitialis circulus perpetuaque ratione in toto terrarum orbe dici potest, qui proxime habitationem habetur. Quo sit, ut iis, qui sub aequatore agunt, aequator ipse pro solstitiali statuatur. Utpote in quo sol supra verticem agitur. Pro aequatoribus autem omnes aequidistantes circuli velut per aequas partis ab horizonte dissecti.

De intervallo aequidistantium

Sed nec intervalla circulorum in toto orbe a se invicem stata sunt. Verum pro sphaerarum descriptione ad hunc modum dispensari solent. Diviso in sexaginta partis meridiano quovis circulo, septentrionalis circulus a polo sexagesimarum partium sex intervallo describitur. Idem in alteram partem a solstitiali circulo sexagesimarum partium quinque intervallo notatur. Aequator ab utroque tropicorum sexagesimis quaternis distat, brumalis circulus ab antarctico sexagesimis quinque, antarcticus a polo sexagesimis sex.

Neque tamen in omni plaga urbeve eandem intercapedinem inter se servant. Sed tropici ab aequatore parem in omni inclinatione distantiam vendicant. Iidem autem ab arcticis non parem per omnes horizontas, sed alibi minorem, alibi maiorem. Ita demum et arctici a polis non parem in quamvis inclinatione distantiam servant, sed alibi maiorem, alibi minorem habent. Sphaerae tamen omnes ad graeciae horizonta describuntur.

De coluris

Sunt et per polos ducti circuli quos nonnulli coluros vocant. Iis accidit, ut in ambitus suos mundi polos recipiant. Coluri autem dicti sunt, quod partis aliquas in se minime conspectas habent. Reliqui enim circuli in mundi circumactu integri cernuntur, sed colurorum partes quaepiam, quae videlicet ab antarctico sub horizonte latent, cerni non possunt. Signantur autem ii circuli per tropica puncta dividuntque per duas aequas partis circulum, qui per media signiferi ducitur.

De signifero

Obliquus circulus is est, qui duodecim signa continet ex tribus aequidistantibus circulis constans. Quorum duo latitudinem signiferi determinant, unus per media signa ductus vocatur. Hic adeo duos pares et aequidistantes circulos attingit, solstitialem in prima Cancri parte, brumalem in capricorni principio. Latitudo signiferi continet partes duodecim. Dictus est autem hic circulus obliquus, quod aequidistantes ad inaequales angulos intersecet.

De horizonte

Horizon vero circulus est, qui conspectam mundi partem ab inconspecta dirimit. Itaque in duas partis universam sphaeram secat, ut alterum hemisphaerium supra terram, alterum sub terra relinquat. Est vero horizon duplex [S. 373v (Link zum Facsimile:288)] alter qui sensu usurpatur, alter qui sola ratione percipitur. Ergo sensilis horizon est, qui a nostro visu in termino visionis circumscribitur. Hic adeo non amplius duum milium stadiorum dimetientem habet. Qui autem ratione percipitur, ad fixarum stellarum sphaeram pertinet mundumque totum in duo secat.

Nec vero per omnem tractum urbemve idem horizon est. Sed sensu idem quadringentis fere stadiis manet. Quo sit, ut dierum longitudo et clima et apparentiae omnes eaedem sibi constent. Aucto vero stadiorum numero pro habitationis diversitate, horizon, clima, omnes denique apparentiae mutantur. Convenit tamen, ut habitationis ultra quadrinquenta stadia mutationem ad austrum boreamve accipiamus. Si quidem, qui eundem aequidistantem incolunt, in quamlibet magno stadiorum numero horizonta quidem diversum habent, clima vero idem, et apparentias omnes similes. Dierum tamen exitus initiaque haud quaquam iis, qui eundem aequidistantem habitant, eodem temporis momento evenient. Verum si exactae rationis examini stare velimus pro quolibet puncto, in quavis orbis parte mutati situs horizon, clima et apparentiae omnes evariant.

Horizon vero ea ratione in sphaerarum descriptionem non adhibetur, quod reliqui circuli omnes ab ortu ad occasum circumacto mundo una rapiuntur. Horizon suapte natura quietem amat, eodem semper servato situ. Si itaque horizon in sphaeras adderetur, circumactis iis etiam eum moveri et nonnumque supra verticem esse accideret. Id quod certe tum captum omnem superat, tum a sphaerae ratione abhorret. Verum non incommode situs eius ab alveo, in quo sphaera revolvitur, intelligi solet.

De meridianis circulis

Meridianus circulus est, qui per mundi polos et punctum, quod nobis supra verticem eminet, ducitur. In quem cum sol incidit, medios dies mediasque noctes efficit. Hic etiam circulus immotus in mundo est uno eodemque in tota mundi vertigine servato positu. Nec in sphaeris, qui astris insigniuntur, adscribitur, quod et immotus sit et nullam mutationem recipiat. Sed (quod sensu usurpari possit) trecentis fere stadiis idem meridianus manet. Rationis tamen scrupulosiore indagine ad quemvis gressum, qui ortum versus occasum ve dirigitur, novus meridianus notatur. Ad austrum enim boreamve quantumvis progrediare, etiam si decem milium stadiorum intervallum intersit, idem meridianus servatur, cum ab ortu ad occasum itur, mutatur.

De lacteo circulo

Obliquus etiam est et lacteus circulus. Hic itaque supra tropicos obliquatus cernitur. Constat autem ex [S. 374r (Link zum Facsimile:289)] tenui nebulosa substantia. Unus certe caelestium circulorum conspicuus, nec certa latitudine definitus, sed aliqua sui parte latiore, aliqua angustiore. Quo minus equidem in plerasque sphaeras adscribi solet. Est autem unus e numero maximorum circulorum. Quippe cum maximi circuli in sphaeris dicantur, quibus idem centrum cum sphaera est. Sunt porro maximi circuli septem, aequator, signifer, qui per media signa ducitur, qui per polos ducitur, cuiusque habitationis horizon, meridianus, lacteus.

De quinque zonis

Totius terrae superficies sphaerica est et dividitur in zonas quinque. Ex quibus duae sunt, quae circa polos describuntur. Frigidae dictae, quod maxime absunt a solis orbita. Eaedem ob frigoris iniuriam parum habitatae. Determinantur autem polos versus arcticis circulis. Quae vero post has deinceps habentur, quod mediocriter ad praetereuntem solem sunt sitae, temperatae appellantur. Habentque in coelo limites arcticos tropicosque circulos, quibus interiacent. Reliqua, quae inter memoratas quatuor medium locum tenet, quod sub ipso solis transitu iacet, torrida nuncupatur, a terrestri aequatore in duas partis divisa. Is porro sub mundi aequatore porrigitur, sed ex temperatis altera a nostri orbis hominibus incolitur. Ipsa longa prope centum milibus stadiorum, lata fere dimidio.

De signis caelestibus

Signa stellis insignita dividuntur in partis tris. Quaedam enim in signifero locata sunt, quaedam septentrionalia vocantur, quaedam austrina. Quae itaque in signifero sita sunt, duodecim animalia sunt, quorum nomenclaturas alibi diximus. In iis duodecim stellae quaedam sunt, quae ob quasdam quas referunt notas proprias appellationes meruerunt. Siquidem sex numero, quae in tauri dorso visuntur, Pleiades nominantur. Quisque vero, quae in capite tauri cernuntur, Hyades dicuntur. Stella vero, quae pedes geminorum praecedit, Propus quasi Praepes vocatur. Quae vero in Cancro nubeculam referunt, praesepe vocant. At duae quae iuxta praesepe collocatae sunt, Aselli dicuntur. Praenitens autem sydus, quid in Corde Leonis notatur, gentili cum loco nomine Leonis Cor dicitur a nonnullis Regia Stella, quod qui sub ea nascuntur, regiam nativitatem sint nacti. Sed quae in Virginis summa sinistra manu haeret, fulgida sane stella, Spicam nominant. Stellula vero, quae iuxta Virginis dextram alam figitur, Protrigetes dicitur. At quatuor stellae, quae in summa Aquarii dextra visuntur, Urnae nomen habent. Quae vero a Piscium Caudae partibus sitae deinceps sunt, graece Lini, latine Lineae, vel, ut quisbusdam placet, Lineolae nuncupantur. Sunt itaque in austrina Linea stellae novem, in septentrionali quinque. Sed profulgens sydus, quod in [S. 374v (Link zum Facsimile:290)] summa Linea conspicitur, graece Syndesmos, latine Nodus nuncupatur.

Septentrionalia sunt quaecumque ad septentrionem signiferi situm habent. Sunt autem haec Ursa Maior, Ursa Minor, Draco, qui inter Ursas locatur, Arctophylax, Corona, Engonasin, Serpentarius, Serpens, Lyra, Avis, Sagitta, Aquila, Delphinus, Protome Hippi. Hoc est prior Equiportio iuxta Hipparchum Equus, Cepheus, Casiepeia, Andromeda, Perseus, Auriga, Deltoton. Et qui postea a Callimacho in astra relatus est, Berenices Crinis. In iis rursus stellae quaedam, ob notas quasdam integras, quas in se continent proprias appellationes sunt sortitae. Nam insigne sydus, quod supra media arcto Phylacis crura iacet, Arcturus appellatur. Clara autem stella, quae iuxta Lyram posita est, totius signi nomine Lyra dicitur. Quae vero in Persei summa sinistra spectantur, Gorgoneae nominem habent, sed quae in summa eius dextra notantur. Stellulae certe crebrae parvaeque Falcem conficiunt. At illustre sydus, quod in Aurigae sinistro humero cernimus, Capram nominamus. Duas vero exiguas stellas, quae in summa eiusdem Aurigae manu figuntur, Hedos dicimus.

Austrina signa sunt, quaecumque ad meridionalem signiferi partem sunt posita. Eorum nomina haec sunt, Orion, Procyon, Lepus, Argo, Hydra, Cratera, Corvus, Centaurus, Fera, quam Centaurus tenet, Thyrsolochus, quem Centaurus praefert, Thuribulum, Austrinus Piscis, Cetus, Aqua, quae ab Aquario funditur, Flumen quod ab Orione defluit, Australis Corona, quam nonnulli uraniscum vocavere. Ac si a coelo diminutivum declines et iuxta Hipparchum Caduceus. In iis quoque stellae quaedam propria sibi nomina vendicavere. Quippe lucida stella, quae in Procyone cernitur, Procyon appellatur. Quae vero in ore Canis conspicuo splendore aspicitur, quodque aestus in crementa secum afferre putatur, Canis eodem quo totum signum nomine censetur. At sydus, quod in summo Argus gubernaculo fulget, Canobus nominatur. Hic in Rhodo aegre conspicitur aut certe ab editis locis. In Alexandria vero prorsus non cernitur, utpote vix quarta signi portione supra horizontem extante.