haec omnia intervalla servari, ideo ad te mitto septem hic subscripta exempla, in
quorum primo, & secundo, inter diesim, et .b. in superiori, agnosces intervallum mi
nimi semitonii, & si ibi sit diesis, tanquam terminus ad quem, et .b. tanquam termi-
nus a quo: quod autem inter diesim et .b. sit semitonium minimum, facile agnosces
si subtraxeris decimam minorem a maiori, quam facit superius cum inferiori, idest cum bassu.
Qua quidem modulatione tu etiam usus es in cantilena illa, quae Galica lingua
incipit. Hellas comment. Eadem, ego quoque in meis cantilenis latino sermo-
ne compositis, quae Moreta vocantur aliquando usus sum.
Sed in tertio exemplo inuenies semitonium maius, necessario genitum in supe-
riori, si sextam maiorem cum bassu essicere volueris, quia tenor, a ditono cum
superiori ad diapentem, & ad unisonum cum bassu procedit, ubi quiescit, progre-
diendo postea bassus ad semiditonum cum tenore, tunc si a proportione huius sep-
timae, quae est ut .9. ad .5. hoc est superquadripartiensquintas demptum fuerit hexa-
chordum maius, seu sexta maior, quae est ut .5. ad .3. remanebit proportio .27. ad .25.
quae maior est quam .32. ad .30.
In quarto exemplo habebis semitonium minus in superiori, quod quidem remanet
ex subtractione ditoni consonantis ab diatessaron compraehensa a superiori cum tenore.
In quinto exemplo videbis tonum minorem, & tonum maiorem successiue unum
post alium in tenore, detrahendo primo semiditonum a diatessaron, quod superius fa-
cit cum tenore, vel detrahendo diapente ab hexachordo maiori, quod facit tenor
cum bassu, unde remanet tonus minor sesquinonus, detrahendo postea diatessaron
a diapente, quod superius facit cum tenore, remanebit tonus maior sesquioctavus.
In sexto exemplo deinde videbis tenorem ascendere per duos tonos minores suc
cessiue unum post alium in tenore, si demp seris semiditonum a diatessaron cum superiori.
In .7. exemplo demum videbis superiorem ascendere per duos tonos maiores succes-
siue unum post alium, si dempseris diatessaron a diapente, quod facittenor cum superiori.
[Figure 316]