Facsimile of Benedetti's Chapter on Mechanics
Image TranscriptionTranscription
Cur byems valde frigida sequatur actatem in qua
calor viguerit.
NOBILISSIMO, NECNON INGENIOSISSIMO
Gabrieli Buschae, Mediolanensi.
QUod dixi hyemem valde frigidam sequi aestatem, in qua calor viguerit, inde na
scitur, quia calor terrae, aquae, & aeris, non est naturalis horum corporum, ut
est frigus, cum calor a Sole procedat, qui ea calefacit suo lumine, unde quod aestate
Sol praeter modum calefaciat terram, ideo contingit, quod minora impedimenta contra
ria sortiatur, & cum eandem postea deserit, ad aliam partem aequatoris transmigrans
terra ad suam qualitatem reddit, maiori cum impetu, eo modo, quo res in mo-
tibus localibus naturalibus, qui etiam terminos sibi praefixos, & constitutos exce-
dunt, hinc etiam hyeme fit glacies, ex calefacta prius aqua, quae durior postea est
atque frigidior alia. Aestas etiam quae sequitur hyemem valde frigidam, non
erit admodum calida, quia Sol inueniens contrarium naturale valde potens, non
tam facile illud pellere potest, unde etiam si in Geminis, Cancro, & Leone, moram
trahat, non sufficit tamen ut magnum calorem imprimere possit. Unde sequitur duas
aestates quarum una sequatur aliam, in eodem loco, vehementi calore praeditas es-
se non posse, quemadmodum nec duas hyemes excessivo frigore, remotis tamen
accidentibus ventorum, pluviarum, & nivium.

QUOD MALE SENSERIT NICOLAUS TARTA-
lea circa attractionem machinae tormentalis.
AD EUNDEM.
EFfectus, quem scribit Tattalea quaesito quinto primi lib. necnon quaesito
21. et .24. maxima cum ratione esse videtur, non tamen ea quam ipse in
quinto profert, quia verum non est, ut quanto aliquid fit calidius, tanto ve-
hementius attrahat, eo quod si etiam huiusmodi res, in eodem calore, in
quo semel reperitur, firma maneret; neque attraheret, neque aliquid impelleret.
Nam dum aliquod corpus calefit, dilatatur, & per consequens circumcirca undiq;
trudit, & partes vasis debiliores cedunt. dum vero dictum corpus re frigeratur, re-
stringitur, & dum in unum cogitur, si reperiatur in vase, quod aer, aqua, aut aliud
aliquod corpus ingredi nequeat, dictum vas a quo circundatur frangit, ne aliqua
pars loci vacua remaneat, sed si aliquod corpus ingredi potest, illud ipsum ad se at-
trahit, quemadmodum videre licet in cucurbitulis. Unde sequitur eam proposi-
tionem, qua dicitur, calidi est attrahere, veram non esse, quia si hoc fieret, quanto
aliquid calidus efficeretur, tanto magis attraheret, & ècontra, cum tamen plane
contrarium appareat, cum quanto magis aliquid calefit, tanto vehementius impel-
lat, & quanto magis frigefit, tanto plus attrahat. Quapropter verius dicemus, fri-
gidi esse attrahere, calidi vero expellere, quamuis per accidens. Ex quo sequitur, ut
quanto calidior facta fuerit materia aliqua, aliquo loco determinata, redeundo po-
stea ad suam priorem frigiditatem, tanto minori loco indigeat, similiter etiam
e conuerso accidit, ut quanto frigidior reperitur talis materia, tanto maioriloco, po-