Facsimile of Benedetti's Chapter on Mechanics
Image TranscriptionTranscription
in alium finem sit effecta quam ad illuminandam superficiem huius excrementi ip-
sius universi ad utilitatem hominum, imo, ut rectius dicam, animalium. vide etiam
pag .632. et .633. ubi Aristotelem de implendo loco non intellexit, cum citet sphae-
ram, loco pyramidis, & inter .46. et .47. lineas dicat quadratum esse quid multiplex,
cum sit unicum tantum in specie, quia species est quadrilateri, & quadranguli, sed
ubi in .6. linea pag .633. ait.

Item hexagonus.
Magnum errorem committit, ut etiam cum .12. linea .636. pag. scribens.
Pyramis, sive planum, sive solidum, habet acutissimum, & in .2. libr. de anima
pag .215. dicat de die posse videri stellas in speculo posito in vase aqua pleno, quod
revera est valde absurdum. Alios eiusdem errores tibi non patefacio, quia iam ni-
hil amplius otii mihi est, sed eos tu ipse perspicere, & cognoscere facile poteris, &
multo plures quidem, quam putas.

Cur maius lumen extenuet minus.
PIRRO DE ARZONIS.
EX tuis literis intellexi id, quod etiam sine iis exploratum mihi erat. Sed conce
do tantum esse dicere ubi est maius lumen, minus non discerni, quantum inter
diu stellas non videri: immo est etiam magis universale, quia idem multis aliis lumi-
nibus, praeter ea quae sunt stellarum, ea ratione contingit, quia ingrediente per pupil-
lam, tam lumine maiori, quam minori, reflexum ipsius maioris in oculo, in situ mino
ris, efficit, ut ipsum minus confundatur, & distingui nequeat, quemadmodum aper-
te cognosci potest in aliquo cubiculo, cuius parietes dealbati sint, in quo, unicum
tantum sit exiguum foramen, per quod aliqua lumina reflexa ab obiectis extrinsecis
intra ipsum cubiculum ingredi possint, unde imagines obiectorum in parietibus con-
spiciuntur, sed si per idem foramen ingrederetur etiam primarius radius Solis, re-
flexus huiusmodi radii efficeret, ut dictae imagines, magis aut minus evanescerent,
prout dictus reflexus radii solaris, maiori, minoríue vi polleret.

Ad hoc tamen propositum, nolo tibi silentio inuolui mirabilem quendam effe-
ctum eiusmodi rei. Hoc est ut fiat foramen illud rotundum, magnitudinis tamen
unius specilli, quod foramen obturetur mediante uno illorum specillorum, quae pro
senibus (non brevis visionis) conficiuntur, hoc est quorum ambae superficies con
vexae sunt, non autem concavae. Deinde opponatur folium album papiri, adeo di
stans a foramine, ut extrinseca obiecta in eo appareant. Quae quidem obiecta si a
Sole illustrata fuerint, tam clara, & distincta videbuntur, ut nihil pulchrius dele-
ctabiliusq́; videri poterit, inuersa tamen. Sed si ea directa videre voluerimus. hoc
optime faciemus, mediante reflexione alicuius speculi plani.