DE ERRORIBUS THOMAE PORCACHII
& Benedicti Bordonii in eorum insulariis.
Excellentissimo D. lo. Baptistae Faemello Civi decurionique Tau-
rinensi Philosopho, Medico, & in Accademia eius
Civitatis Medicinae Practicae Ordinario, Pri-
marioq́ꝫ professori celeberrimo.
DIj perdant tuas adeo molestas, & assiduas curas, quae te nimis a suaviori-
bus studiis distrahunt, & a nobis longius abducunt. Nam, ut tibi quietem,
ita mihi ingentem adimunt voluptatem. Sed ne in aliquo erga te defi-
cere videar, quae tibi olim promisi, nunc mitto.
Negari quidem non potest, quin fuerit laboriosum opus Porcachii, & Benedicti
Bordonii, hoc est insularium, qui recte etiam fecissent, cum loqui eos oportebat de
terminis sphaerae ratione situs locorum, si seipsos alicuius excellentis Cosmographi
consilio submisissent. Considera quaeso, quomodo admitti possit, id quod ait Por-
cachius initio sui operis, idest Islandiam sub Polo arctico iacere, inter austrum, &
boream: omittamus etiam quod idem in Proaemio lib. secundi, ubi ait Biarmiam,
(& non Islandiam) esse sub dicto polo arctico: in eodemque; principio repetit ipsam
Islandiam inter austrum, & boream per centum leucas Germanicas extendi, dein-
de versus occidentem, ea duo stupenda miracula conspici. Vide quaeso, quomodo
incolae sub aliquo ex polis, habere possint occidentem, orientem, magistrum, austrum,