rentia a tabulis
est minut .5. tan
[Figure 294]
tum, & a meo cal-
culo min .7. vide
licet minima.
Nunc autem
nolui sumere ip-
sum angulum ae-
quationis a tabu
lis propter duas
rationes, primum
quia ne hic qui-
dem repraehen-
for in hoc voluit
credere dictis ta
bulis. Sed id vo-
luit videre pro-
priis oculis in sua
theorica Martis.
Ubi inuenit quod
linea .o.n. transit
per gra .16. Arie
tis. Secunda ra-
tio est, ut videa-
tur quod dictae tabulae recte supputatae sunt, super dictis suppositis.
Sed ut videat quantus sit medius motus Martis die .29. Mai colligit frustatim, quod
eleganter colligere poterat, una opera in columellis ipsius medii motus eiusmodi
stellae per eram eiusdem temporis, quae erat .2. primarum sexagenarum .33. secunda
rum .32. tertiarum, et .52. quartarum.
Primum deinde suppositum quod scribit, scilicet, quod diameter epicycli sum-
ptus in longitudine media sit signorum .2. & grad .19. uti superfluum est, ita etiam fal
sum, nam eiusmodi diameter in dicto loco, non occupat ad centrum mundi plus quam
gra .66. min .28. idest signa .2. gra .6. min .28. quia proportio .o.c. ad semidiametrum
epicycli in eiusmodi loco est ut partium .60. minu .18. ad partes .39. min .30. quae duae
lineae intellectae, ut latera unius trianguli rectanguli, habebunt pro basi aliam lineam
partium similium .72. mi .5. Quae intellecta ut sinus totus dabit semidiametrum epi-
cycli partium .54798. tanquam sinum subiectum angulo gra .33. min .14. pro medie
tate illius, quod quaeritur.
Nec praetermittenda mihi videtur ratio, qua credere possumus, hunc cogi-
tasse, quod diameter epicycli compleat spatium duorum signorum cum gradibus.
19 quae quidem ratio alia esse non potest, nisi quod cum iste inuenerit, in comentariis
Theoricarum, semidiametr um huiusmodi epicycli esse partium .39 min .30. talium
qualium sunt .60. illae quae sunt semidiametri huius eccentrici, dictas igitur partes .39
mi .30. hic putavit esse gradus Zodiaci, & propterea dixit diametrum huiusmodi epicy
cli esse signorum duorum, & gra .19. qui numerus .79. duplus est numero .39. cum dimidio
hoc autem dixit accidere in longitudinibus mediis, quia si hic intellexisset de pro-
portione horum duorum diametrorum, quae est ut .120. ad .79. non specificasset lo-