retur, quod in in-
tervallo .o.g. unius
[Figure 292]
partis, & min .11.
respectu .o.c. par-
tium .54. Colloca
retur semidiame-
ter terrae cum spis-
situdine aeris, i-
gnis, caelorum Lu-
nae, Mercurii, Ve-
neris, & Solis, prae-
terquam quod ut
inter Solem, &
terram sunt circa
605. diametri ip
sius terrae, inter
terram, & Mar-
tem cum esset in
auge sui epicycli,
& epicyclus in au
ge eccentrici, in-
uenirentur cir--
ca .60000. dia--
metri eiusdem ter
rae, & tamen ea distantia sive intervallum non potest continere .5000. diametri ter-
rae. Et quod plus est, hic tam vastum facit hunc suum epicyclum, ut ambiente Mar-
te per inferiorem eius partem, necesse ei esset manere in uno duodecatemorio mul-
to plus quam .7. aut .8. mens. unde hic multo magis miraretur quam prius. Hinc cer-
nere licet quam recte facti sint hi eius calculi.
Ut autem etiam hinc aliqua utilitas capiatur (praetermissis inconuenientibus una
cum falsis suppositis huius) Videamus ordine scientifico ubi poterat esse verus lo-
cus Martis, aut vero proximus, die .29. Mai anni .1514. quem hic exempli causa su-
mit. idque tam ad defensionem tabularum Alfonsi, quam ephemeridum ex eis col
lectarum. quae quidem exactae sunt, ut quisque peritus sacile videre poterit, non au-
tem calculatae a tam stupidis hominibus, ut a vero aberrent etiam gradibus .46. ut
hic ait se depraehendisse.
Primum igitur supponemus eosdem illos terminos, quos ipse nec d@bet, nec po
test negare, praeter ea quae supra supposita sunt, nempe quod semidiameter epicycli
sit partium .39. minu .30. & eccentricitas partium .6. talium qualium est semidiame-
ter deferentis divisus in .60. & quod dicto tempore aux eccentrici Martis esset cir-
ca minutum .5. grad .16. Leonis, scilicet graduum .135. min .5. & quod linea motus
mediocris esser circa minu .30. gradus .22. Capricorni, & quod verum centrum Mar
tis esset grad .151 minut .20. & quod argumentum verum esset grad .149. minu .39.
atq; ita ostendam, neque tabulas, neque ephemerides errare, ne quidem uno gra-
du, ac ne quidem multis minutis, non modo tam monstruosa differentia, ut ipse
ait.
Quare primum nobis scientifice inueniendum est, quanta esset distantia .o.c.