quam in altero .i.b. et u.b. correspondebit ipsi .A.E. et .b.n. ipsi .E.V. et .b.a. ipsi .E.I.
quapropter iubeo, ut quaeras quantum sit latus .b.n. ex regula de tribus, dicens si .a.e.
tribuit mihi .e.u. quid mihi dabit .u.b? eo quod .a.e.u. simile est .u.b.n. reperto autem
latere .b.n. ex quo dempto .b.a. brevioris distantiae, residuum respondebit ipsi .I.V. ut
scis, unde prosequendo operationem tibi cognitam, obtinebis intentum, hoc est co
gnosces reliqua intervalla. Nihil enim miror demonstrationem Tartaleae circa hu
iusmodi operationem te minime satisfecisse.
Quod autem quarta propositio illius scriptoris, de quo nuper mecum locutus es, ut
mihi dixisti, tua sit, hoc enimego, nec affirmare, nec negare audeo, quamuis in mul
tis cum tua manuscripta concordet. Nam saepae cogitationes hominum in idem co-
incidunt, ut pluries censuit Aristo.
[Figure 312]
Demonstrationes quorundam problematum Nicolai Tartalea
cum aliis operationibus circa eadem subiecta.
AD EUNDEM.
AMor erga te meus sane singularis, nullo modo permittit, ut ea quae Tartaleae scri
pta examinando inuenerim, non tibi communicem. Haec autem sunt circa quae
dam illius Authoris problemata, quorum primum ab ipso Tartalea
scriptum in .3. quaesito libr .4. tale est, is vult locare .3500. homines, eodem modo,
quo praesupponit locatos esse .1000. ita ut quilibet hominum ordo sive ut vulgo di-
citur filtia sit .49. quapropter multiplicat quadratum ipsius .49. quod est .2401. cum
numero .3500. proposito, productum vero .8403500. dividit per .1000. ut prove-
niat .8403. cuius radix quadrata est .91. pro numero hominum uniuscuiusque ordinis
propositi numeri .3500.
Pro cuius operationis ratione, cogitemus rectangulum .a.b. 1000. hominum, et .d.
b. sit una filtia sive ordo .49. hominum, cuius quadratum sit .b.c. 2401. imaginemur etiam re
ctangulum .A.B. 3500. hominum, quod supponemus simile rectangulo .a.b. et .B.C.